HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XVII: De deletione Amalecitarum

#Deut. XXV#Deut. XXVI#Deut. XXVII#Deut. XXVIII

Praecepit etiam Dominus, ut cum dominarentur in terra promissionis, delerent Amalec de sub coelo, quia ipsis transeuntibus per desertum plurimum nocuerunt. Extremos scilicet agminis, id est fessos, et leprosos, et semine fluentes, eos scilicet quibus non erat fas ingredi castra, interficientes. Et subdidit Dominus huic praecepto: Cave ne obliviscaris. Quod quia transgressus est Saul, translatum est regnum a domo ejus. Item: cum intraveris terram promissionis, tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, vase scilicet vimineo, ibisque ad locum quem Dominus elegerit. Et facta oblatione, stans e diverso altaris, gratias ages Deo coram sacerdote, quia liberavit patrem tuum Jacob a Syro, eum persequente, scilicet Laban, et filios ejus de Aegypto, et tandem dedit tibi terram lacte et melle manantem. Hoc semel factum quidam tradunt in ingressu terrae, sed singulis annis tradit Josephus has gratiarum actiones agendas in Scenopegia. Imo bis in die, et vespere, et mane jugiter, testificanda ab eis dona Dei, dicit. Item: Quando transieris Jordanem, aedificabis altare Domino, de lapidibus quos ferrum non tetigit, et offeres hostias Domino, et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. Item: Postquam enumeravit Moyses benedictiones observantium legem, et maledictiones transgressorum, in fine maledictionum ait prophetando: Reducet te Dominus classibus in Aegyptum; ibi venderis hostibus tuis in servos, et ancillas; et non erit qui emat. Haec prophetia postea impleta fuit, quando triginta Judaei etiam pro uno denario emebantur. In Alexandria enim, ut dicit Josephus, multa millia Judaeorum sunt vendita, et vix habuerunt emptores. In hac recapitulatione ponit Josephus, ne venenum, aut mortiferum quid ullus Israelitarum habeat, et apud quem inventum fuerit moriatur, hoc patientes, quod ille contra quem confectum probatur, pateretur.